라틴어 문장 검색

sistunt amnes terraeque dehiscunt et maestum inlacrimat templis ebur aeraque sudant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:6)
Sunt et Amineae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:5)
Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:11)
iamque humiles, iamque elati sublime videntur aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:7)
ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi sudabit spatia et spumas aget ore cruentas, Belgica vel molli melius feret esseda collo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:9)
sed iacet aggeribus niveis informis et alto terra gelu late septemque adsurgit in ulnas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:3)
ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis speret idem, sudet multum frustraque laboret ausus idem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:5)
qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:11)
neu volgo narres te sudavisse ferendo carmina, quae possint oculos aurisque morari Caesaris, oratus multa prece, nitere porro, vade;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 136)
tu pulmentaria quaere sudando:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate13)
interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 307:3)
minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exultandique in laudando licentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 24:1)
An non pudeat certam creditam periodis postulare aut circa stillicidia adfici aut in mancipii redhibitione sudare?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 78:3)
raro assurgit Hesiodus, magnaque pars eius in nominibus est occupata;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 53:1)
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION