라틴어 문장 검색

Equidem etsi doleo me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me etiam me tacente ipsa loquerentur viverentque mortuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 2:2)
Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 5:3)
Ita et semper verum fuit Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Pytharato, neque tamen erant causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit, <serie> certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:4)
sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:4)
At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 109:12)
Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et attentius de claris viris locorum admonitu cogitemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 6:4)
quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam captam esse senserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 69:1)
praebebo igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 2:3)
Ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:3)
quod assequemur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes incidamus, et si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:4)
si seriis, severitatem adhibeat, si iocosis, leporem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:4)
Ut, si qui, cum causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur inscitia temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:8)
itaque nos raucos saepe attentissime audiri video;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 259:1)
iubent enim exordiri ita, ut eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et attentum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:1)
attentum vero [crebro] tota actione excitandis mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION