라틴어 문장 검색

uiuit, inquam, tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat, quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:11)
Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:5)
Est igitur praemium bonorum, quod nullus deterat dies, nullius minuat potestas, nullius fuscet improbitas, deos fieri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:17)
Duas instruxit acies, unam funditorum contra elephantos quae quasi adversariorum locum obtineret et contra eorum frontem adversam lapillos minutos mitteret;
(카이사르, 아프리카 전기 27:2)
Turmae interim equitum quae pro vallo in stationibus esse solebant [ab utrisque ducibus], cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt.
(카이사르, 아프리카 전기 29:1)
Praeterea ipsius nomen auctoritasque magna ex parte eorum exercitus minuebat audaciam.
(카이사르, 아프리카 전기 31:8)
Quibus rebus attenuati oppido perquam pauci sub pellibus adquiescebant;
(카이사르, 아프리카 전기 47:6)
equites barbari levisque armaturae proeliis minutis comminus dimicabant.
(카이사르, 아프리카 전기 51:8)
ex qua contentione cotidiana minuta proelia fiebant, ut modo hi, non numquam illi superiores discederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:9)
Caesar suorum timorem consolatione et ratione minuebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:1)
quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem disciplinam severitatemque minuebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:5)
Ille in sua sententia perseverat et paulum ex eo loco digreditur, ut timorem adversariis minuat.
(카이사르, 내란기, 1권 72:10)
Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumve, qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 1:6)
Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare Pompeium instituit, haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur quodque Pompeius multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset, simul, uti pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare.
(카이사르, 내란기, 3권 43:4)
Ex hoc effectos panes, cum in colloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum minuerent.
(카이사르, 내란기, 3권 48:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION