라틴어 문장 검색

mox rerum potitus ob magnitudinem populi ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장6)
mansit tamen incolumis oblivione magis quam clementia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 14장6)
Gaetulicus ea tempestate superioris Germaniae legiones curabat mirumque amorem adsecutus erat, effusae clementiae, modicus severitate et proximo quoque exercitui per L. Apronium socerum non ingratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장3)
et secuta sunt Claudii verba in eandem clementiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 3장2)
Continuus inde et saevus accusandis reis Suillius multique audaciae eius aemuli;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장1)
insontibus innoxia consilia, flagitiis manifestis subsidium ab audacia petendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장3)
et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam, oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장5)
addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut non dominationem et servos, sed rectorem et civis cogitaret, clementiamque ac iustitiam, quanto ignota barbaris, tanto laetiora capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장2)
atque ille non propinquum neque Arsacis de gente, sed alienigenam et Romanum increpans, auribus decisis vivere iubet, ostentui clementiae suae et in nos dehonestamento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장7)
Silurum gens non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum exerceret castrisque legionum premenda foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장5)
at si incolumem servaveris, aeternum exemplar clementiae ero.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장8)
idque ad clementiam trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum conservaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장4)
dein rex eius orae Antiochus blandimentis adversum plebem, fraude in ducem cum barbarorum copias dissociasset, Troxobore paucisque primoribus interfectis ceteros clementia composuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 55장3)
secutaque lenitas in Plautium Lateranum quem ob adulterium Messalinae ordine demotum reddidit senatui, clementiam suam obstringens crebris orationibus quas Seneca, testificando quam honesta praeciperet vel iactandi ingenii, voce principis vulgabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 11장2)
Cossutianum Capitonem Cilices detulerant maculosum foedumque et idem ius audaciae in provincia ratum quod in urbe exercuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION