라틴어 문장 검색

tribuni tamen centurionesque et proximi militum grata auditu respondent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장7)
neque populi aut plebis ulla vox, sed attoniti vultus et conversae ad omnia aures;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장2)
longinquae provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior auditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장8)
quod ubi auditum vulgatumque, maerere socii, fremere legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장2)
igitur torpere cuncti, circumspectare inter se attoniti et id ipsum quod nemo regeret paventes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장5)
Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum ementirentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장1)
brevi auditu quamvis magna transibat, impar curis gravioribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장4)
mox incipientibus qui conscii aderant, ceteros re nova attonitos in verba Vespasiani adigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장5)
Magno cum adsensu auditus barbaro ritu et patriis execrationibus universos adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장1)
Tanto cum adsensu senatus auditus est Montanus ut spem caperet Helvidius posse etiam Marcellum prosterni.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장1)
nihil ad ea moto Pisone, centurio a Muciano missus, ut portum Carthaginis attigit, magna voce laeta Pisoni omnia tamquam principi continuare, obvios et subitae rei miraculo attonitos ut eadem adstreperent hortari.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장8)
nec proinde periculum aut metus quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel fraude hostium evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장15)
auditus ideo tantum ut nosceretur ingenium eius, damnatusque inter ipsum supplicium exprobranti cuidam patriam eius captam accipere se solacium mortis respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장3)
credit de suo adventu esse auditum et adversarios illuc suas contraxisse copias.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 5:3)
atque hoc non auditum, sed cognitum praedicamus:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION