라틴어 문장 검색

Tarpeiae venerande rector aulae, Quem salvo duce credimus Tonantem, Cum votis sibi quisque te fatiget Et poscat dare, quae dei potestis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LX1)
Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula - Namque solent sacra Caesaris aure frui - , Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIX2)
Pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI3)
Nomen nectare dulcius beato, Quo mallet Cybeles puer vocari Et qui pocula temperat Tonanti, Quod si Parrhasia sones in aula, Respondent Veneres Cupidinesque;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI2)
Consilium formae, speculum, dulcisque capillos Pergameo posuit dona sacrata deo Ille puer tota domino gratissimus aula, Nomine qui signat tempora verna suo.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVI1)
Offensus variae tumidis terroribus aulae Privatos gaudet nunc habitare lares, Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi, Sic voluit docti Vindicis esse deus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLIII7)
Nemo suos - haec est aulae natura potentis - , Sed domini mores Caesarianus habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIX4)
Cirrata loris horridis Scythae pellis, Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus, Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum, Cessent et Idus dormiant in Octobres:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII4)
Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae Nerva:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, V2)
Quidquid Parrhasia nitebat aula, Donatum est oculis deisque nostris.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XV1)
Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae Utque diu terris, da pia tura Iovi.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, IV Tus1)
quod et ipsorum numinum sceptra significant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1333)
sic nos in sceptra reponis 'sic', hoc est per naufragia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 25311)
'in sceptra' aut ad imperia reservas, aut certe antiqua est licentia communium praepositionum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 25312)
in sceptra reponis id est restituis in regna quae amisimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 25313)

SEARCH

MENU NAVIGATION