라틴어 문장 검색

quem si iam ammissum venientem offenderit aura una modo, causas abeundi quaerat honestas et meditata diu cadat alte sumpta querella stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi plus videat quam mortali concedere par est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:22)
nam bene qui didicere deos securum agere aevom, si tamen interea mirantur qua ratione quaeque geri possint, praesertim rebus in illis quae supera caput aetheriis cernuntur in oris, rursus in antiquas referuntur religiones et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:8)
sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:7)
et tamen inter dum magno quaesita labore cum iam per terras frondent atque omnia florent, aut nimiis torret fervoribus aetherius sol aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae flabraque ventorum violento turbine vexant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:8)
Principio quoniam terrai corpus et umor aurarumque leves animae calidique vapores, e quibus haec rerum consistere summa videtur, omnia nativo ac mortali corpore constant, debet eodem omnis mundi natura putari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 7:1)
Illud in his rebus ne corripuisse rearis me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi esse neque umorem dubitavi aurasque perire atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 7:4)
sed primum quicquid aquai tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet, partim quod validi verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, partim quod supter per terras diditur omnis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 8:3)
Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol, inrigat adsidue caelum candore recenti suppeditatque novo confestim lumine lumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:1)
ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, et siccare prius confidunt omnia posse quam liquor incepti possit contingere finem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:4)
hunc exordia sunt solis lunaeque secuta, interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:7)
propterea non est oneri neque deprimit auras, ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra nec caput est oneri collo nec denique totum corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:2)
solque suos etiam dimittere languidus ignis tempore cur certo nequeat recreareque lumen, cum loca praeteriit flammis infesta per auras, quae faciunt ignis interstingui atque perire?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:3)
Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, arboribusque datumst variis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:2)
quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas infantum, fugiens umorem aurasque petessens, convertebat ibi natura foramina terrae et sucum venis cogebat fundere apertis consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis impetus in mammas convertitur ille alimenti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:12)
at novitas mundi nec frigora dura ciebat nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION