라틴어 문장 검색

Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus, inferias Orphei mittit lucumque revisit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:4)
Cum tu, Lydia, Telephi cervicem roseam, cerea Telephi laudas bracchia, vae, meum fervens difficili bile tumet iecur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 131)
quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:3)
Aurora movit ad solitas vices caput et relabens imposuit seni collum marito.
(세네카, 아가멤논 15:4)
Qualis discutiens fugientia Lucifer astra aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris, qualis cum primum tenebris Aurora solutis induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem lucidus, et primos a carcere concitat axes:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:30)
Pax est Herculea manu Auroram inter et Hesperum, et qua sol medium tenens umbras corporibus negat;
(세네카, Hercules Furens 12:56)
.dic sub Aurora positis Sabaeis, dic sub occasu positis Hiberis, quique sub plaustro patiuntur ursae quique ferventi quatiuntur axe, dic sub aeternos properare manes Herculem et regnum canis inquieti, unde non umquam remeabit ille.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:2)
Latinam nivei femina corporis intemptata iugo placet et asperi Martis sanguineas quae cohibet manus, quae dat belligeris foedera gentibus et cornu retinet divite copiam, donetur tenera mitior hostia, et tu, qui facibus legitimis ades, noctem discutiens auspice dextera huc incede gradu marcidus ebrio, praecingens roseo tempora vinculo.
(세네카, 메데아 2:2)
Iam vaga caelo sidera fulgens Aurora fugat.
(세네카, 옥타비아 1:1)
Sol Auroram videt occiduus,
(세네카, Thyestes 840:1)
at non Tithoni spernens Aurora senectam desertum Eoa passa iacere domo est:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18b2)
felix Eois lex funeris una maritis, quos Aurora suis rubra colorat equis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 138)
et color est totiens roseo collatus Eoo, cum tibi quaesitus candor in ore foret:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 245)
"expetat Aurorae partes fastuque remoto hoc unum praestet, iam plus dignetur amari, instrue quas quaerat vires orbique iacenti quo poscat dic orbe caput, quemcumque creavit axe meo natum, confestim fregit in illo imperii Fortuna rotas, hinc Vandalus hostis urget et in nostrum numerosa classe quotannis militat excidium, conversoque ordine fati torrida Caucaseos infert mihi Byrsa furores, praeterea invictus Ricimer, quem publica fata respiciunt, proprio solus vix Marte repellit piratam per rura vagum, qui proelia vitans victorem fugitivus agit."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 151)
hic domus Aurorae rutilo crustante metallo bacarum praefert leves asprata lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 182)

SEARCH

MENU NAVIGATION