라틴어 문장 검색

de eius filio indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 7:1)
quae, etiam si ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut etiam si natura tales non sint, necessitate esse cogantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 9 3:2)
quae potest enim spes esse in ea re p., in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia, et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 1 1:4)
sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominatus restitutura est, hoc animo scito omnis sanos, ut mortem servituti anteponant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 27 1:4)
quid si ut avarus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 31장 1:3)
ubi multa avare, multa audacter, multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:2)
inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 6:3)
Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et vita describitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 1:10)
color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 52:5)
Atqui alterum dici non potest, quin i, qui nihil metuant, nihil angantur, nihil concupiscant, nulla impotenti laetitia ecferantur, beati sint, itaque id tibi concedo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 17:2)
sic distrahuntur in contrarias partis impotentium cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 60:6)
412 2 inani laetitia exultans et temere gestiens), l. futtilis 412 6, l. impotens 412 19 inanis alacritas, id est laetitia gestiens 379 4, cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.73)
Nec curet alto regiam trucem vultu cliensve cenas impotentium captet, nec perditis addictus obruat vino mentis calorem, neve plausor in scaenam sedeat redemptus histrionis ad rictus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:2)
Condit avarus opes defossumque invenit aurum.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:5)
Haec res avaris esse conveniens potest Et qui humiles nati dici locupletes student.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis et thesaurus et vulturius.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION