라틴어 문장 검색

Q. Fulvius M. F. in locum eius triumvir cooptatus, tum praetextatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 504:2)
filii quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 354:2)
quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis destinantis triumphos, oportuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 497:1)
avunculus quidam 'avunculus' humiliter in heroico carmine dictum accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3431)
Eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus, ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 25:2)
Quadam itaque nocte, avunculo eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim sustuli et in patriam meam sine mora transmisi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:12)
Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae, patientem laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 13:2)
Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION