라틴어 문장 검색

Ac dehinc nimia dilectione commendato duce fratreque ejus in donis plurimis et osculo pacis, in terram regni sui reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:2)
Dux vero et omnis exercitus illius altera in ripa constituti, in villa Belegrave Bulgarorum [0414C] hospitio pernoctarunt, quam Petrus et illius exercitus non longe ante depraedati combusserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:3)
Mane autem facto, dux et exercitus illius exsurgentes, silvas immensas et inauditas regni Bulgarorum ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:4)
«ALEXIUS, imperator Constantinopolis regni Graecorum, duci GODEFRIDO suisque sequacibus, integram dilectionem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:6)
Rogo te, dux Christianissime, quatenus regnum et terras meas, quas ingressus es, gentem tuam vastare et depraedari non patiaris, sed emendi licentiam obtineas, et sic omnia sufficienter ex nostro imperio emenda et vendenda tui reperiant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:7)
» Hanc itaque imperatoris legationem dux intelligens, in [0414D] omnibus se imperatoris parere pollicetur mandatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:8)
Ubi mira affluentia ciborum in frumunto, hordeo, vino et oleo plurimaque venatione ex imperatoris dono duci oblata est, caeteris licentia vendendi et emendi concessa.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:11)
Post haec dux cum omni exercitu Sternitz profectus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:13)
- Quid dux resalutato regi mandaverit, et pro retentis principibus quid egerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 15:2)
Hoc audito, dux imperatori legationem misit, quatenus hos principes terrae suae, quos tenebat captivos, libertati restitueret, alioqui se fidem illi et amicitiam non posse servare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:1)
Dux vero audiens [0415B] graviter accepit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:3)
Ubi reversi nuntii ducis ab imperatore, retulerunt, quomodo captivos principes minime reddidissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:8)
Unde dux et omnis societas in iram exarserunt, et ultra illi fidem et foedus pacis servare noluerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:9)
Statimque ex praecepto ducis omnis terra illa in praedam data est peregrinis et advenis militibus, qui per dies octo illic moram facientes, totam regionem illam depopulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 16:10)
- Rex Graecorum quomodo captivis principibus absolutis, regno suo consuluerit, ducem simul accersens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION