라틴어 문장 검색

nam Romanorum amicitiam se non violaturum, argumento et suam recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica in se decreta responsaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 259:1)
hic iratus Praenestinis, quod, cum eo privatus sacrificii in templo Fortunae faciendi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque privatim factum a Praenestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit ut sibi magistratus obviam exiret, locum publice pararent ubi deverteretur, iumentaque cum exiret inde praesto essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 8:1)
et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 393:2)
Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 556:1)
Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 178)
ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem, fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se benevolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2147)
Alcesimarchvs Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 3, scene 18)
Et nota quod si predictis benivolus fueris, benivolum animum erga teet res tuas facient, et obsequia tua circa te finem non habebunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 107:1)
haec nimirum videntur Ciceroni ultima esse in malis et, dum habeat a quibus impetret quae velit et a quibus colatur ac laudetur, servitutem, honorificam modo, non aspernatur, si quicquam in extrema ac miserrima contumelia potest honorificum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION