라틴어 문장 검색

Quo cum peracta venatione fuisset reversus, Bulgaricam legationem audivit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 306:1)
ac peracta venatione Aquasgrani rediens generalem populi sui conventum more sollempni mense Augusto habuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:2)
Ipse autem autumnali venatione completa circa hiemis initium Aquasgrani reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 308:5)
transactaque autumnali venatione circa Kal.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:5)
Aliis etiam causis, quae ad illius placiti completionem pertinere videbantur, congruo modo dispositis atque completis populoque ad sua ire dimisso ipse ad autumnalis venationis exercitium Franconovurdum villam profectus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:3)
Eodem anno inter duos fratres, Lotharium imperatorem et Ludewicum regem, tanta pax erat, ut in Hosninge simul plurimos dies cum paucis venationi operam dederunt, ita ut multi hoc facto mirarentur, et in pace discesserunt a se.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:8)
hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset.
(아풀레이우스, 변명 70:13)
uerum, ut dii uoluere, quasi caeca bestia in cassum hiauit.
(아풀레이우스, 변명 95:6)
"Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitati metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile, quod venerem habuit in aliam, proveniret."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:23)
"denique sic ad illam Quin abis inquam Impurata bestia, teque ad tui similes musculos recondis, antequam nostri vim praesentariam experiaris?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:36)
"Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis epulis bestiarum saginas instruentes;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:34)
"confixilis machinae sublicae, turres tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus, floridae picturae, decora futurae venationis receptacula."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:35)
"nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:39)
"unam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum eiusque probe nudatum carnibus corium, servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:45)
"sciscitati nomen cuiusdam Nicanoris qui genere Thracio proditus ius amicitiae summum cum illo Demochare colebat, litteras affingimus, ut venationis suae primitias bonus amicus videretur ornando muneri dedicasse."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION