라틴어 문장 검색

quid, si scripsissem mimos obscena iocantes, qui semper vetiti crimen amoris habent, in quibus assidue cultus procedit adulter, verbaque dat stulto callida nupta viro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1223)
nec mihi, quod lusi vero sine crimine, prodest, quodque magis vita Musa iocata mea est, plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque malis animus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 23)
ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 110)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
heu, male de populo meriti, male patribus ipsis blanditi, quos praecipites in Tartara mergi cum Iove siverunt multa et cum plebe deorum!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권25)
poscunt, iocantur,1 indicant, et tristis haud ullus redit, ceu praesto semper adsies tuosque alumnos urbicos lactante conplexus sinu paterno amore nutrias.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.172)
iocabar equidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3257)
Atqui tu hanc iocari credis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 418)
cessit immanis tibi blandienti ianitor aulae Cerberus, quamvis furiale centum muniant angues caput eius atque spiritus taeter saniesque manet ore trilingui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 113)
Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:18)
At nunc omne, quo coeperunt, prooemium putant et, ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 62:1)
quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 179:2)
modo, bene admonitos ab adversario et agere gratias, quod adiuti sint, iocantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 334:2)
nec accusatorem autem atroci in causa nec in miserabili iocantem feret quisquam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 140:1)
quae iam veteres illi iocabantur, qui Lentulum Spintherem et Scipionem Serapionem esse dixerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 166:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION