라틴어 문장 검색

Et quia, si primordium bene discretionis nostre recolimus, sola suprema venamur, nullum in nostra venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem gradum bonitatis promeruit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:2)
Deique optimi maximi infinitam sapientiam bonitatemque, alios justae dominationi addictos, obstrictos, deditos, aliis tradere statuisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.42)
Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit - quod monasterium non illius opibus sustentatum est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:20)
Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst et simul argenti pondus plumbique potestas, ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat montibus in magnis, seu caelo fulmine misso, sive quod inter se bellum silvestre gerentes hostibus intulerant ignem formidinis ergo, sive quod inducti terrae bonitate volebant pandere agros pinguis et pascua reddere rura, sive feras interficere et ditescere praeda;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:1)
Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:5)
Qui praestat pietate pertinaci Sensuro bona liberalitatis, Captet forsitan aut vicem reposcat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVIII1)
Simplicior priscis, Munati Galle, Sabinis, Cecropium superas qui bonitate senem, Sic tibi consoceri claros retinere penates Perpetua natae det face casta Venus:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIII1)
quae causa summam rerum fecit inopiam, nullo patriam relinquente aut volente peregrinari, quia tanta bonitas erat in regibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 674)
et bene commendatur dicentis bonitas, quasi et ipse eorum misereatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1192)
"quieti, modesti, dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:10)
quid dicam de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, boni- tate in suos, iustitia in omnis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:5)
qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:2)
quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, quos numquam vidimus, et, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:1)
ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 40:1)
quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION