라틴어 문장 검색

Et hoc totum est quod moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus malis sit futurusve sit exprimitur breviter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:3)
Huius tempora duo sunt, si aut memoriae diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis et breviter expositis vim est habitura causa maiorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 3:2)
P. Ac laudandi vituperandique rationes, quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste vivendum valent, exponam breviter atque a principiis exordiar et laudandi et vituperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장1)
quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile, vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam tacto, deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 1:2)
C. Accepi ista didicique breviter non solum quem ad modum laudarem alterum, sed etiam quem ad modum eniterer, ut possem iure ipse laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:1)
Qua re proponere qua mente dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus sit debet horta- rique ad se breviter dicentem audiendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 3:3)
et quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:1)
Non mihi videtur, inquit, quod hi venerunt, alius nobis sermo esse quaerendus, sed agendum accuratius et dicendum dignum aliquid horum auribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:2)
Est omnino, cum de illo genere rei publicae, quod maxime probo, quae sentio, dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica futuras puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:2)
Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 13:1)
Festive et breviter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 159:6)
quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 13:1)
"Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi, accuratissime scripseris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 35:3)
accurate tu quidem, inquam, "Quinte, et Stoice Stoicorum sententiam defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis nostris exemplis usus es, et iis quidem claris et illustribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 11:3)
' "Festive et breviter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 159:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION