라틴어 문장 검색

horum scelere clausas caesasque legiones.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장3)
quibus obvenerant castra decimanorum, obpugnationem legionis arduam rati egressum militem et caedendis materiis operatum turbavere, occiso praefecto castrorum et quinque primoribus centurionum paucisque militibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장3)
caesos Treviros, receptos Vbios, ereptam Batavis patriam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장4)
quod si animo strenuo fecissent, futurum ut adversarii non possent resistere, cum et intra vallum et foris caederentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 4:3)
quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalica acie caesos profligatosque aduersarios prospicientem haec eum ad uerbum dixisse referens:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 4:1)
Praegrauant tamen cetera facta dictaque eius, ut et abusus dominatione et iure caesus existimetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:1)
et quo magis paenitentiam prioris sectae approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo ascripserant pro libertate eos occubuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 12장 1:2)
alios, patrem et filium, pro uita rogantis sortiri uel micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque morientem, cum patre, quia se optulerat, occiso filius quoque uoluntariam occubuisset necem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 2:2)
item nauale proelium circa Tiberim cauato solo, in quo nunc Caesarum nemus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:5)
Apud Mundam Diuus Iulius castris locum capiens cum siluam caederet, arborem palmae repertam conseruari ut omen uictoriae iussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 11:1)
ac de infante Scribonius mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 2:2)
namque Artabanus Parthorum rex, odium semper contemptumque Tiberi prae se ferens, amicitiam huius ultro petiit uenitque ad colloquium legati consularis et transgressus Euphraten aquilas et signa Romana Caesarumque imagines adorauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 3:2)
Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 1:1)
in ea quoque domo, in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus incendio consumpta sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 59장 1:4)
et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 60장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION