라틴어 문장 검색

Quo parat hospitium Phoebo, solvitque tributum Grex ovium, gaudens hospite sole pecus Quo Philomela sui celebrat solemnia veris, Odam melliti carminis ore canens:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:20)
Et sicut luna solis lumine defraudata languescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:67)
Et sicut aer, solis absentatione, obscuritate vestitur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:69)
Quae diem nocti vicibus catenans Cereum solis tribuis diei, [0447D] Lucido lunae speculo soporans Nubila noctis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:6)
Quae minas ponti sepelis, et auges, Syncopans cursum pelagi furori Ne soli tractum tumulare possit Aequoris aestus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:10)
Haec est sol, per quem mens diescit in tenebris, cordis oculus, deliciosus animi paradisus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:34)
Annuli vero lapidum gemmati sideribus, manus [0472B] fulguratione serenantes eximia, solem reddebant novitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:11)
Deinde tertiae diei sole orto, Solymanus cum omni comitatu suo castrametatus, [0401D] a Nicaea, praesidio, quod Teutonici invaserant, applicuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:4)
Jam sol mediam diem peregerat, quando haec tria [0405A] millia praesidium ingressa a Turcis obsessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:1)
Verum Emicho et caetera manus habito consilio, orto sole diei in sagittis et lanceis in solaerio Judaeos assiliunt, quos, fractis seris et januis, expugnatos ad septingentos peremerunt, frustra resistentes contra tot millium vires et assultus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:5)
ac prima hora diei, jam sole mundum replente, cum Podiensi episcopo in signis varii coloris et decoris adfuit, in loricis et galeis, in fortitudine vehemente equestris et pedestris exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:13)
Quod actum est, et noctis in silentio viam septem milliarum trahentes, has naves miri ponderis et magnitudinis, quae numerum centum virorum capere poterant, orto sole, ad praedictum locum applicuerunt, has in littore et undis reponentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:5)
Tandem fatigato populo Christianorum, et sole declinato, et assultu tam horribili sedato, Turci angustiati prae foramine turris, rursus saxorum acervos comportant interius noctis in silentio, ne facilis aditus in crastino reperiretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:11)
Mane autem sole relato, populus Dei ad iterandum assultum, et ampliandum turris penetrale, animatur et armatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:1)
Jam dies clarissima illuxerat, sol radiis fulgebat lucidissimus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION