라틴어 문장 검색

non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique eum locum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:4)
Itaque, si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:5)
Nos ad cetera praecepta illud adicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum posteritati pronuntiavit, adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intellegatur, ne maiorem, quam ratio calculorum patitur, emere velint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 8:1)
quippe ut diligens ratiocinator calculo posito videt id genus agricolationis maxime rei familiari conducere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:3)
Atque hic calculus quem posuimus, Graecini rationem continet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 11:2)
cum praesertim ne architecti quidem, quibus necesse est mensurarum nosse rationem, dignentur consummatorum aedificiorum, quae ipsi disposuerint, modum comprehendere, sed aliud existiment professioni suae convenire, aliud eorum, qui iam exstructa metiuntur, et imposito calculo perfecti operis rationem computant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 3:2)
questus est et de uesica, cuius dolore calculis demum per urinam eiectis leuabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:5)
An ignoratis, amentes et discoli, publica iura cum sola temporis terminatione finiri, et nullius prescriptionis calculo fore obnoxia? 7.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:2)
nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus, ergo superbum convivam caveo, qui me sibi comparat et res despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac materia, quin ipsa manubria cultellorum ossea.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI40)
Coponem laniumque balneumque, Tonsorem tabulamque calculosque Et paucos, sed ut eligam, libellos:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVIII1)
Femineum lucet sic per bombycina corpus, Calculus in nitida sic numeratur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII3)
Sic in gramine florido reclinis, Qua gemmantibus hinc et inde rivis Curva calculus excitatur unda, Exclusis procul omnibus molestis, Pertundas glaciem triente nigro, Frontem sutilibus ruber coronis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC1)
Et si calculus omnis huc et illuc Diversus bicolorque digeratur, Vincet candida turba nigriorem.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXIV3)
Calculus hac gemino discolor hoste perit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XVII Tabula lusoria2)
hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION