라틴어 문장 검색

Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:1)
Tunc enim erit ipse quem diligis tamquam alter tu, si tuam tui in ipsum transfuderis caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:19)
cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:27)
Haec est illa mira et magna felicitas quam expectamus, Deo ipso operante, et diffundente inter se et creaturam suam quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines quos distinxerit, inter singulos quosque quos elegerit, tantam amicitiam et caritatem, ut sic quisque diligat alium sicut seipsum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:4)
Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid caritatis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:1)
dum eos quorum ampliori caritate complectimur, ubi magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare volumus, nec onerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:5)
nihil exigens, nihil praestans praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam prout caritas dictabat indicium.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:11)
Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, caritas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, esset que hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:8)
et sic ex fraternae caritatis dulcedine in illum sublimiorem locum dilectionis divinae splendorem altius evolare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:28)
et in scala caritatis nunc ad Christi ipsius amplexum conscendere, nunc ad amorem proximi ibi suaviter repausaturum descendere?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:29)
nec ordinata desint benevolentiae et caritatis officia vel obsequia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:42)
Hoc in mente diu scriptum mihi sedit, ut omnes Et simul instanter, caute, solerter ad unum Desudemus opus, in quo tot munera fundat Quelibet, ut post has dotes uideatur egere, Nostrorum crimen operum redimatur in uno, Vnius probitas multorum crimina penset Vnaque quamplures exterminet unda litturas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:5)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
In quem non poterit probitas, prudentia, formae Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:28)
Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION