라틴어 문장 검색

culminibus summis sedet, an penetralia servat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2137)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu pax et Roma tenent, capita haec et culmina rerum esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur, et pax ut placeat facit excellentia Romae, quae motus varios simul et dicione coercet et terrore premit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2221)
haud aliter solis radius, cum luminat omnes diffuso splendore locos, ferit aurea tecta, sed ferit et nigro sordentia culmina fumo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2295)
Hospitium hoc Domini est, ilex ubi frondea Mambrae armentale senis protexit culmen;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Abraham et Hospitio eius1)
in ista risit Sarra casa subolis sibi gaudia sera ferri et decrepitum sic credere posse maritum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Abraham et Hospitio eius2)
o triplex honor, o triforme culmen, quo nostrae caput excitatur urbis, cunctis urbibus eminens Hiberis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.66)
"haec ipsa vestra dignitatum culmina quid esse censes?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.150)
"aedem sibi ipse mente in hominis condidit vivam, serenam, sensualem, flabilem, solvi incapacem posse, nec destructilem, pulchram, venustam, praeminentem culmine, discriminatis inlitam coloribus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1130)
at medios aperit tractus via latior alti culminis exsurgens editiore apice.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.57)
mox ipse Christus, qui sacerdos verus est, parente inenarrabili atque uno satus, 1 cibum beatis offerens victoribus parvam pudici cordis intrabit casam, monstrans honorem Trinitatis hospitae.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 15)
Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 25)
ruit alto a culmine Troia.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:12)
Hic primum ex alto delubri culmine telis nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes armorum facie et Graiarum errore iubarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 17:5)
Dardanidae contra turris ac tota domorum culmina convellunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION