라틴어 문장 검색

Etenim si defunctorum imagines domi positae dolorem nostrum levant, quanto magis hae quibus in celeberrimo loco non modo species et vultus illorum, sed honor etiam et gloria refertur!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 7:1)
Princeps praesidebat - erat enim consul -, ad hoc Ianuarius mensis cum cetera tum praecipue senatorum frequentia celeberrimus;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 10:2)
Emi autem non ut haberem domi - neque enim ullum adhuc Corinthium domi habeo -, verum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissimum in Iovis templo;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 4:2)
delectus est celeberrimus locus, in quo legenda praesentibus, legenda futuris proderentur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:2)
ut redit itque frequens longum formica per agmen, granifero solitum cum vehit ore cibum, aut ut apes saltusque suos et olentia nactae pascua per flores et thyma summa volant, sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:61)
sponte sua sine te celeberrima verba loquentur, nec manus in lecto laeva iacebit iners.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 103:1)
vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum debeat auxilium Maximus esse tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 911)
ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi, qui semper liquidis altior extat aquis, te tamen intueor quo solo pectore possum, et tecum gelido saepe sub axe loquor, hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens, inque Getas media iussus ab urbe venis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1020)
si petat a victis, tot sumat nomina Caesar, quot numero gentes maximus orbis habet, ex uno quidam celebres aut torquis adempti aut corvi titulos auxiliaris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권335)
Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권476)
"venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권18)
"Claudia praecedit laeto celeberrima voltu, credita vix tandem teste pudica dea;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권218)
Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos, et dederit Phoebo stella fugata locum, circus erit pompa celeber numeroque deorum, primaque ventosis palma petetur equis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권266)
"semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, cum lustrant celebres vellera secta vias."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권52)
"quod potuit, lacrimas manibus ille dedit, hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate, ut celebrem nostro signet honore diem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권283)

SEARCH

MENU NAVIGATION