라틴어 문장 검색

Ubi celebrato festo Pentecostes, obsidionem Edessae vel Rohas et calumnias Baldewini de Burg, sicut a legatis didicerat, tunc primum Bertranno et universis de domo sua et de domo Jerusalem aperuit, in hunc modum per verba omnes adhortatur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 36:2)
ibique Natali Domini gloriose et catholice celebrato, exaltatum est in victoria nomen ejus per universas [0691A] urbes gentilium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:2)
Rex igitur, comperto recessu Turcorum, redire cum suis disponens, uxorem Tankradi, quae filia erat regis Franciae, secum duxit, quae ex regis consilio eidem Puncto copulata est, nuptiis gloriose et in omni plenitudine ac pinguedine celebratis Triplae, quae sibi haereditario jure a parentibus relicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:11)
In anno tertio postquam rex Baldewinus nuptias supra dictas regaliter celebravit, tempore autumni ducentis equitibus et quadringentis assumptis peditibus, profectus est ad montem Oreb, qui vulgo [0707D] appellatur Orel, ubi praesidium novum curriculo dierum decem et octo firmavit, ut sic potentius terram Arabum expugnaret, et non ultra mercatoribus transitus hinc et hinc daretur, nisi ex regis gratia et licentia;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:1)
- De quatuor millibus Idumaeorum pastorum, quos in die sancto Paschae Christiani milites, dum insequuntur, passim occiduntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 61:2)
Hic enim est ignis, qui Apostolos inflamavit adque illuminavit in pascha Pentecostes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 4:5)
Et patres nostri festinantes manducabant pascha, succincti lumbos, et pedes suos calceamentorum induti vinculis, et tamquam corporeum onus deponentes, ut essent parati ad transitum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:22)
pascha enim Domini transitus est a passionibus ad exercitia virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:23)
Et ideo pascha Domini dicitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:24)
quoniam et tunc in typo illo agni veritas Dominicae passionis annuntiabatur, et nunc ejus celebratur gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:25)
Solus itaque sapiens hanc celebrat solemnitatem, nullus alius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 3:8)
Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocabili sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 18:1)
Cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas, proculque visum plebs universa, cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo cernens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 21:1)
Nam et casu illis ipsis diebus, in suburbanis peregrina commercia, circumacto anno solita celebrari, multitude convenarum augebat agrestium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 13:2)
Viennae quinquennalia celebrat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION