라틴어 문장 검색

nunc vulgo alienos viros rogant et, quod maius est, legem et suffragia rogant et a quibusdam impetrant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 52:1)
huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 44:1)
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia omnia non obiecta esse Romanis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 45:1)
non sum nescius ab eadem neglegentia qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum neque in annales referri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 142:1)
nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello, animadverti, nemo tam famae contemptor est cuius non debilitari animus possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 262:1)
vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 392:2)
Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, ita est professus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION