라틴어 문장 검색

Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 4:5)
Quidam nolunt nomina secum fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, chirographum dare.
(세네카, 행복론, Liber II 102:3)
O turpem humani generis fraudis ac nequitiae publicae confessionem !
(세네카, 행복론, Liber III 66:1)
Lacedaemonii vetant suos pancratio aut caestu decernere, ubi inferiorem ostendit victi confessio.
(세네카, 행복론, Liber V 13:1)
Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, eum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:3)
omnibus tamen nunc civibus tuis et haec confessio exprimitur esse felices et illa nihil iam his accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 8:6)
Hi non videntur mihi unquam in eiusmodi casum incidisse, alioquin excussisset illis fortuna superbam sapientiam et ad confessionem eos veri etiam invitos compulisset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 112:3)
alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:4)
Ultio doloris confessio est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:3)
Abdicato frater chirografum dedit dimidiam se partem daturum hereditatis, si non respondisset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.1)
ne frater quidem tibi sine chirografo credidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.6)
Et quia de re maxima melius sibi quisque credit, do chirografum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.18)
Non est confessio nisi cum accusator eruit, negat rea, tortor expressit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.16)
Confessio conscientiae uox est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.31)
Confessio coacti et quae fecit agnoscentis uerbum est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.32)

SEARCH

MENU NAVIGATION