라틴어 문장 검색

reges, tyrannos, imperia et gradus pompasque honorum stulta tumentium, argenti et auri vim rabida siti cunctis petitam per varium nefas, splendore multo structa habitacula, inlusa pictae vestis inania, iram, timorem, vota, pericula, nunc triste longum, nunc breve gaudium, livoris atri fumificas faces, nigrescit unde spes hominum et decus, et, quod malorum taetrius omnium est, gentilitatis sordida nubila.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis43)
Pompa, ostentatrix vani splendoris, inani exuitur nudata peplo;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1117)
Transeundum nunc tibi ad Menedemum est, et tua pompa Eo traducenda est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 458)
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:5)
Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas consessu caveae magnis circensibus actis addiderat subitoque novum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:2)
Animam ipse dedissem atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret, nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas iunximus hospitio dextras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:14)
Iam nunc sollemnis ducere pompas ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos, vel scaena ut versis discedat frontibus utque purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:13)
postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam si quae poscit ne competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 3:1)
Ingens alterius mali pompa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 4:4)
Tolle istam pompam, sub qua lates et stultos territas!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 14:2)
Ecce circensium obstrepit clamor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 7:1)
An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:3)
Quis sub alicuius arboris rusticae proiectus umbra luxuriae suae pompam solus explicuit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 70:3)
Licet sapere sine pompa, sine invidia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 5:3)
Quid sibi vult ista pecuniae pompa ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION