라틴어 문장 검색

Sed finge navem ab ingenti posse cursu deflecti et Licham non utique circumiturum aegrorum cubilia:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:18)
Tum circumeunti fuerat quod iter longius Effecit brevius:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus respondet garrulo.3)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
Itaque prenso amicos, supplico, ambio, domos stationesque circumeo, quantumque vel auctoritate vel gratia valeam, precibus experior, teque obsecro ut aliquam oneris mei partem suscipere tanti putes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:2)
Adiacet gestationi interiore circumitu vinea tenera et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:1)
ab his gestatio in modum circi, quae buxum multiformem humilesque et retentas manu arbusculas circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 17:2)
Hac adeuntur diaetae duae, quarum in altera cubicula quattuor, altera tria ut circumit sol aut sole utuntur aut umbra.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 31:2)
Medius patescit statimque intrantium oculis totus offertur, platanis circumitur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:2)
Gustatorium graviorque cena margini imponitur, levior naucularum et avium figuris innatans circumit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 37:1)
Vitassem iam dudum ne viderer argutior, nisi proposuissem omnes angulos tecum epistula circumire.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 41:1)
Eram cum prosocero meo, eram cum amita uxoris, eram cum amicis diu desideratis, circumibam agellos, audiebam multum rusticarum querellarum, rationes legebam invitus et cursim - aliis enim chartis, aliis sum litteris initiatus -, coeperam etiam itineri me praeparare.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 8:1)
Permultum interest mea te ostentare, tecum circumire.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 8:2)
Nihil est quod verearis ne sit hoc illi molestum, cui orbem terrarum circumire non erit longum mea causa.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 4:2)
Delphinus occurrit, et nunc praecedere puerum nunc sequi nunc circumire, postremo subire deponere iterum subire, trepidantemque perferre primum in altum, mox flectit ad litus, redditque terrae et aequalibus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 4:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum diversam partem provinciae circumirem, Nicomediae vastissimum incendium multas privatorum domos et duo publica opera, quamquam via interiacente, Gerusian et Iseon absumpsit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 331)

SEARCH

MENU NAVIGATION