라틴어 문장 검색

A se Tantalides onus invidiamque removit Argolicosque duces mediis considere castris iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 65:4)
quae si comprendere coner, Icariae numerum dicere coner aquae, utque viae casus, ut amara pericula ponti, ut taceam strictas in mea fata manus, barbara me tellus orbisque novissima magni sustinet et saevo cinctus ab hoste locus, hinc ego traicerer - neque enim mea culpa cruenta est - esset, quae debet, si tibi cura mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 212)
Traiectus per utrumque latus laticem atque cruorem Christus agit:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO SALVATORIS1)
"puerilis in illum dextera fundali torsit stridore lapillum traiectamque cavo penetravit vulnere frontem."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 177)
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:14)
In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi, largosque effundere fletus, raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:2)
Protinus Aeneas celeri certare sagitta invitat qui forte velint, et praemia ponit, ingentique manu malum de nave Seresti erigit, et volucrem traiecto in fune columbam, quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:1)
Hac vice sermonum roses Aurora quadrigis iam medium aetherio cursu traiecerat axem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 21:1)
Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:30)
effugit horrendum stridens adducta sagitta perque caput Remuli venit et cava tempora ferro traicit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 22:5)
traiecto missa lacerto protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:18)
Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum graviter pressa pariterque loquentis vocem animamque rapit traiecto gutture;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:1)
Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter traicit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:1)
Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso, traicit et super haec inimico pectore fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:11)
atqui emovit veterem mire novus, ut solet, in cor traiecto lateris miseri capitisve dolore, ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.22)

SEARCH

MENU NAVIGATION