라틴어 문장 검색

Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, defigunt tellure hastas et scuta reclinant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:7)
Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli atque impune quietam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:2)
Altior ac penitus terrae defigitur arbos, aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 12:3)
It tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa relinquit aratra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:15)
gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, si, quicquid vidit melius peiusve sua spe, defixis oculis animoque et corpore torpet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 65)
unde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur lyra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 350:1)
interim nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerint, et velut decretis technicorum tutos putent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:2)
haec opinio originem ab Isocrate (si tamen re vera Ars, quae circumfertur, eius est) duxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 213:1)
servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 217:1)
hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in defixis immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiae procellam effunderet, dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:1)
Fuere ea tempestate, qui dicerent Catilinam oratione habita, cum ad iusiurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 22장1)
" Quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:2)
per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 6:2)
Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 3:1)
Efficias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere nec mori;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION