라틴어 문장 검색

Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:11)
Ipsi in defossis specubus secura sub alta otia agunt terra congestaque robora totasque advolvere focis ulmos ignique dedere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:11)
Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:3)
ego illis mollior nec te feriam neque intra claustra tenebo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1110)
quae nemora aut quos agor in specus, velox mente nova?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 252)
Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur, fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis insolabiliter, tamen istuc mens animusque fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra, rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 142)
At neque dedecorant tua de se iudicia atque munera, quae multa dantis cum laude tulerunt dilecti tibi Vergilius Variusque poetae, nec magis expressi voltus per aenea signa, quam per vatis opus mores animique virorum clarorum apparent, nec sermones ego mallem repentis per humum quam res componere gestas, terrarumque situs et flumina dicere, et arces montibus impositas et barbara regna, tuisque auspiciis totum confecta duclla per orbem, claustraque custodem pacis cohibentia Ianum, et formidatam Parthis te principe Romam, si quantum cuperem possem quoque;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 192)
Quid ad illum carcer et custodia et claustra ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:5)
Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:2)
Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 19:1)
Non vetustas multa dedit loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:3)
Quaerit, quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 7:6)
Opaca linquens Ditis inferni loca adsum profundo Tartari emissus specu, incertus utras oderim sedes magis:
(세네카, 아가멤논 1:1)
abripite, famuli, monstrum et avectam procul ultra Mycenas ultimo in regni angulo vincite saeptam nocte tenebrosi specus, ut inquietam virginem carcer domet.
(세네카, 아가멤논 18:10)
Volo mehercules nosse illum specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud infantium spoliarium.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION