라틴어 문장 검색

nam funis utrinq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 9:4)
Aptantur autem Propositiones a nobis demonstratae ad veram constitutionem Terrae, quatenus Rotae eundo in ejus circulis maximis describunt motu clavorum Cycloides extra globum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 40:1)
Et propterea si vas, ad modum corporis penduli, filo praelongo a clavo suspendatur, hoc, si aqua in plagam quamvis secundum lineam horizontalem effluit, recedet semper a perpendiculo in plagam contrariam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 52:6)
cum vere dixeris, esto liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro, sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae, pelliculam veterem retines et fronte politus astutam vapido servas in pectore volpem, quae dederam supra relego funemque reduco:
(페르시우스, 풍자, satire 554)
quod semel destinavi, clavo tabulari fixum est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:14)
Quin potius inquam ego ad temeritatem confugimus et per funem lapsi descendimus in scapham praecisoque vinculo reliqua fortunae committimus?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:1)
nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:9)
aggrediuntur nos furentes nautae cum funibus temptantque vilissimo sanguine tutelam placare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:9)
Non arbor erat relicta, non gubernacula, non funis aut remus, sed quasi rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:17)
Tum clavum, qui detrahentem secutus cum camella lignea fuerat, fumoso parieti reddidit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:3)
At paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavos numerabat agrestes, et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:11)
Ego Sexto latum clavum a Caesare nostro, ego quaesturam impetravi;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 2:1)
Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 2:2)
Latum clavum in domo mea induerat, suffragio meo adiutus in petendis honoribus fuerat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 2:1)
redit animo ille latus clavus in penatibus meis sumptus, redeunt illa prima illa postrema suffragia mea, illi sermones illae consultationes.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION