라틴어 문장 검색

modo autem <'signari']2 significari est, ut quod esset silentio ambiguum oculis confirmaretur, sine dubio eorum a quibus coactus promiserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 32)
qui cum isset, obvios habuit Diomeden et Vlixen, similiter exploratores missos ad castra Troiana, captusque ab eis tormentis coactus est confiteri consilia Troianorum, Rhesi etiam adventum, qui in auxilium Troianorum equos fatales adduxerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3474)
non enim vocat, sed denuntiat pluviam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3883)
"Anceps malum et gemina dementia, caelo et astris, quae sic relinquimus, ut invenimus, interitum denuntiare, sibi mortuis extinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:5)
Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset, ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 17:2)
Sit Scipio clarus ille, cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque [ex] Italia decedere coactus est, ornetur alter eximia laude Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque, delevit, habeatur vir egregius Paulus ille, cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses honestavit, sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus Pompeius, cuius res gestae atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac terminis continentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 21:1)
dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:4)
Quid, quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sensibus exquiramus, atque ut eorum alterum ab altero separemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:2)
Iam illis promissis standum non esse quis non videt, quae coactus quis metu, quae deceptus dolo promiserit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:7)
Ex quo intellegi potest nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et indictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 48:2)
Huic ab auguribus illud idem denuntiatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 83:3)
Iuravit hoc terrore coactus Pomponius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 145:8)
Quod primum ferunt Leontinum fecisse Gorgiam, qui permagnum quiddam suscipere ac profiteri videbatur, cum se ad omnia, de quibus quisque audire vellet, esse paratum denuntiaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 103:1)
si quid persequare acrius, ut invitus et coactus facere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:6)
Tenemus enim memoria Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur, esse coactum, ut vita se ipse privaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION