라틴어 문장 검색

Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
quia ubi mens sui arbitra est, bonae sunt cogitationes, bonae sunt exsecutiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:10)
Si enim nihil vitii mentem obumbret, sincerae cogitationes sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:11)
Stultus enim ut luna mutatur, et versicolor, aut humorum varietate difformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat, salubres cogitationes noxiis saepe permiscens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:11)
Itaque cum mens nostra se a corporalibus mundi hujus illecebris quibus ante delectabatur, abluerit, bonis quoque cogitationibus veteris colluviem cupiditatis absterget, tamquam purioribus absorbens aquis turbidorum prius amaritudinem fluentorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 6:12)
Unde semper epulari debet animus bonorum operum cogitationes, ut prudentiae succo mens inebriata pinguescat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:14)
Altiore autem sensu certum est quod justus in medio habet non in parte cogitationes cordis sui:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:8)
Nulla enim mens est, nulla anima, quae non recipiat etiam malarum motus agrestes cogitationum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:10)
Decurso autem periculo, nihil obest si molliores cogitationes validioribus copulentur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:3)
Non est igitur utile, cum vitiorum aliqua confusio est quae mentem occupet, serere aliquas cogitationes, atque generare et parturire mentem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:5)
atque ita his utamur tamquam reptilibus cogitationibus, ut agricola oleribus, quae licet obesse non possunt, cibi tamen non habent gratiam fortioris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:2)
Ea igitur cogitationum quae sunt carnalia atque terrena, in virtutis, inquit, ardore positi rejicietis, quasi inhabilia spiritali cibo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:3)
IV, 34), studia hominibus virtutis inspirans, et cupiditatem divinae cogitationis infundens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:6)
Ergo terrenae cogitationes et infirmae, quasi eviratae et sine usu sanguinis habentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:7)
Unde morale dogma, cuique a propriis cogitationibus ac verbis cavendum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION