라틴어 문장 검색

neque ulla unquam medicina profecit, sed adusta protinus concitata sunt et increverunt, donec occiderent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장52)
Super ulcus vero inspergenda arida aloe . . . oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장84)
Si sub his nihil proficitur, ferro locus aduri debet, diligenter nervis, si qui apparent, ante contectis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장91)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장116)
ac, si celeriter malum serpit, non aliud magis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장117)
Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui (B), satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장118)
Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장140)
Quae cum medici doceant, quorundam rusticorum experimento cognitum, quem struma male habet, si eum anguem edit, liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장153)
Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque cava sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore movetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus vulneribus inponitur, dum habeat vel sale vel alumen vel squamam aeris vel aeruginem vel ex metallicis aliquid;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장254)
Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장312)
Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupavit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장375)
Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet cum eo ut sciamus utique in recenti vitio id inutile esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장10)
Est etiam collyrium, quod, cum ad plura valeat, plurimum tamen proficere in ulceribus videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장265)
Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장10)
in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION