라틴어 문장 검색

quorum Geta hostis puplicus iudicatus interiit, Bassianus, Antonio cognomine adsumpto, regno potitus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. V.10)
et hoc post quinque annos sui episcopatus de hac uita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifatium, de prouincia Cantuariorum, loco eius substituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.4)
INTERERAT huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat uir uenerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper uenerat a Roma per iussionem papae Agathonis, duce reuerentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius supra meminimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].2)
Est autem factum in monasterio, quod iuxta amnem Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui tunc uir religiosus Suidberct abbatis iure praefuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].3)
Sed per industriam Eusebii, qui a beato martyre Pamphylo cognomen habet, distinctius in ordinem conpositus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:3)
"ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est Albaque ab Ascanio condita Longa duce."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 525)
Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 27:1)
Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 29:2)
tantisper tutela muliebri - tanta indoles in Lavinia erat - res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 36:3)
is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus - certe natum Aenea constat - abundante Lavini multitudine florentem iam, ut tum res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae reliquit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 38:1)
inter Lavinium conditum et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 39:1)
mansit Silviis postea omnibus cognomen qui Albae regnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 43:1)
is sepultus in eo colle, qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 44:3)
ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe quae conderetur fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 68:3)
inde exercitu victore reducto, ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricate ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION