라틴어 문장 검색

itaque quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus sed de Fadio faciemus studiose quae rogas ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 1:4)
quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta adrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia denique tot magistratus, tot auxilia, tanta , tanta senatus auctoritas, quam iucunda tandem praetoris comitas in Asia potest esse in qua tanta multitudo civium, tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla contio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 4:1)
Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus sed ad effigiem iusti imperi, cuius summa gravitas ab illo philosopho cum singulari comitate coniungitur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 8장 1:1)
ego Apamensem Hephaestium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate complexus sum, Nymphontem etiam Colophonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:7)
quid enim tam distans quam a severitate comitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:1)
In quo tamen longius saepe progredimur, quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi docere videmur habeas notiora, sed hunc librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 4:4)
principia verecunda, nondum elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:1)
vide ne plus commendatio in vulgus et haec, quae expetitur, gloria molestiae habeat quam voluptatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 103:1)
Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
Oculorum porro et aurium voluptates adeo non egent commendatione, ut non tam incitari debeant oratione quam reprimi;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 10:2)
Nam si medici salubres sed voluptate carentes cibos blandioribus alloquiis prosequuntur, quanto magis decuit publice consulentem utilissimum munus, sed non perinde populare, comitate orationis inducere?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 12:1)
comitas par:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:4)
Quotiens enim ad fastidium legentium deliciasque respicio, intellego nobis commendationem et ex ipsa mediocritate libri petendam.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 4:2)
ut tot tantisque dotibus villulae nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 29:4)
tanta comitate convivium trahitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION