라틴어 문장 검색

petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus;
(아풀레이우스, 변명 92:4)
iam hoc praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat.
(아풀레이우스, 플로리다 16:65)
Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:2)
"Haec diutino tempore sic agebantur, atque, ut est natura redditum, novitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat, et sonus vocis incertae solitudinis erat solacium."
(아풀레이우스, 변신, 5권30)
Confecta campestri nec adeo difficili via ad quandam civitatulam pervenimus, nec in stabulo sed in domo cuiusdam decurionis devertimus, statimque me commendato cuidam servulo ipse ad praepositum suum, qui mille armatorum ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:3)
hanc commendo vobis prae ceteris;
(ARCHIPOETA, I129)
scribam tibi, si me ditas.
(ARCHIPOETA, II71)
quis per dona talia poterit ditari?
(ARCHIPOETA, IV88)
commendetur largitas praesulum largorum;
(ARCHIPOETA, IV103)
cuius sunt per omnia commendandi cives,
(ARCHIPOETA, IX78)
Pagani quoque post eius expulsionem totum Merciorum regnum suo dominio subdiderunt, quod tamen miserabili condicione cuidam insipienti ministro (cuius nomen erat Ceolwulf) eodem pacto custodiendum commendaverunt, ut qualicunque die illud vellent habere interim, pacifice illis assignaret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 46 49:4)
quos omnes, sicut suam propriam gentem, secundum suam dignitatem regebat, diligebat, honorabat, pecunia et potestate ditabat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:5)
Quorum doctrina regis ingenium multum dilatatum est, et eos magna potestate ditavit et honoravit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 78 81:3)
Anaraut quoque filius Rotri, cum suis fratribus, ad postremum amicitiam Northanhymbrorum deserens, de qua nullum bonum nisi damnum habuerat, amicitiam regis studiose requirens ad praesentiam illius advenit, cumque a rege honorifice receptus esset, et ad manum episcopi in filium confirmationis acceptus, maximisque donis ditatus, se regis dominio cum omnibus suis eadem condicione subdidit, ut in omnibus regiae voluntati sic oboediens esset, sicut Aethered cum Merciis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 80 83:5)
quam Aetheredo, Merciorum comiti, commendavit servandam.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 83 86:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION