라틴어 문장 검색

cunctisque (nisi quos fuga discriminibus eximeret) interemptis, praedas quas antehac reliquerant, avexerunt arboribus exsectis et vitibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 13:2)
Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus Tene, claude, comprime, abde ministris officiorum tristium clamitantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 23:1)
Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tune obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto perverteret, crudeliter tortus, de statu robustae mentis non potuit deturbari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 36:1)
Quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus, ut prudens, si non cuncta complectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 1:2)
hocque ita (ut statutum est) observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus . . . longe recusaverit, cum illi saepissime torquerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 7:3)
Recepto itaque tardius milite, quem maris morabatur, Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum, protectoribus committi mandavit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo versans, qua via quibusve commentis, per exustas caloribus terras pruinis assuetum duceret militem, vel hostem caperet discursatorem et repentinum, insidiisque potius clandestinis, quam proeliorum stabilitate confisum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 7:1)
Cum essent hostes iam in contuitu, membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta, committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et vulnerum, audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum, pugnaque dirempta plures agri populati sunt et incensi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 12:1)
Quae dum ita procedunt, Mascizel reparatis viribus nationum confinium adminicula ductans, conserta manu cum nostris, fusis e parte suorum compluribus, ipse equi pernicitate aegre discrimine mortis exemptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 14:1)
Quae cum rumores crebri distulissent et veri, provinciae rectores, tribunusque Vincentius, e latibulis quibus sese commiserant, egressi tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 19:1)
Quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret impari, congressusque multitudini immensae cum paucis - tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos - amitteret universos, inter pudorem cedendi, pugnandique ardorem, gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 29:1)
Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 48:1)
Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, ni potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum, caesorumque incolentium exsultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 8:1)
Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in Oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 1:1)
agentique tune in Armenia Traiano, et rem militarem curanti, id secretis committitur scriptis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 18:2)
quam effutiunt, cum commissarum sibi causarum infirmitatem rationibus validis convallare non possunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION