라틴어 문장 검색

His ita in commodum et plenitudinem omnibus apparentibus, atque in campis omnibus Ascalonis jam ad messem properantibus, rex a Jerusalem et omnibus locis sibi auxiliantibus milites atque arma copiosa contraxit, ac tempore Rogationum, quo illis in regionibus omnia sata festinant ad messem, occupavit terram Ascalonitarum, vineas, ficus et cujusque generis arbores succidens in manu robusta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:7)
Dehinc universi qui aderant, et hanc obsideri poscebant, eo quod esset una ex his civitatibus gentilium quae assidue rebellabant, a rege commendati et admoniti sunt ut quisque in sua rediret, et se ad hanc expeditionem rebus necessariis et armis providerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:2)
Aperuit [0657B] quoque eadem legatio universis quomodo rex et omnis primatus ipsius decreverint urbem Sagittam terra marique obsidere et expugnare, et illic eorum opem et vires necessarias haberi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 6:5)
et ideo nunc eis defectis ac mortuis, necessario oportere obsidionem urbis Sagittae differre, et hoc tempore exercitum convocatum relaxare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:5)
Et ecce in impetu magno et tubarum sonitu, orto mane, Joppe applicantes, navem immanissimam, quam appellant dromonem, diversis rebus et vitae necessariis onustam, in portu urbis a longe speculantur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:2)
complices vero illius, quibus non indulsimus, in manu vestra sive ad mortem, sive ad vitam habeantur in ultione sanguinis patris, cum ab hac obsidione primum pedem averterimus, et noster exercitus in sua reditum paraverit, Vobis autem in omnibus commodis vestris manus mea non deficiet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:6)
Ubi Genuensibus, qui in eodem voto Jerusalem eundi conspiraverant, assumptis, et mutua fide firmatis sibi, octoginta vero galeidis eorum sibi associatis, ad Amiroth, civitatem imperatoris Graecorum, navigio pervenit, ubi escas et vitae necessaria vi undique conferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 6:2)
Et illico praeceptum est in omni hac regione, ne aliquis esset, qui Bertranno aut suis vitae necessaria vendero praesumeret, si membrorum salutem diligeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 14:2)
centum vero millia propter [0692B] nimietatem et diuturnam moram, in qua necessaria vitae minuebantur, in terram Corrozan redire decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:3)
Sic quibusdam ad sua redire ferventibus, quidam viam per Romaniam in arido insistentes, civitatem Stamiriam applicuerunt, qui a Graecis, viris Christianis, in omni administratione necessariorum clementer hospitio suscepti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:1)
ubi necessariarum rerum copiam inauditam repererunt in vino, frumento, oleo et hordeo, in carne et piscibus, in omnibus quae vesci possunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:9)
Cum tot millibus, equites et pedites supra quatuor millia ad custodiendos greges, sunt egressi de terra Aegypti et Arabiae in lancea et gladio, et omni pinguedine cibariorum necessariorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:2)
Volens igitur ego Albertanus te filium meum Vincentium bonis moribusconformare, ac de amore et dilectione Dei et proximi et aliarum rerum etde forma vitae instruere, in primis duo credo tibi fore precipue necessaria:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 2:1)
Post doctrinam dixi tibi loquela fore necessaria, que loquela sive loquelasive locutio a spiritu procedit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 9:1)
Et Cassiodorus dixit, "Hec est regalis proculdubio virtus, tardius in verbaprorumpere, et celerius necessaria sentire."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION