라틴어 문장 검색

Arpinas modo quem tonante lingua ditat, nunc stilus aut Maronianus aut quo tu Latium beas, Horati, Alcaeo melior lyristes ipso, et nunc inflat epos tragoediarum, nunc comoedia temperat iocosa, nunc flammant satirae et tyrannicarum declamatio controversiarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:12)
Quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices1 cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:3)
sed quo uetustior, eo solet esse uenustior.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:5)
Dicunt, quia die quadam cum, aduenientibus nuper mercatoribus, multa uenalia in forum fuissent conlata, multi ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios aduenisse, ac uidisse inter alia pueros uenales positos candidi corporis, ac uenusti uultus, capillorum quoque forma egregia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:11)
et uidit unius loci spatium cetero campo uiridius ac uenustius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.3)
Erat autem rex Osuini et aspectu uenustus, et statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus ciuilis, et manu omnibus, id est nobilibus simul atque ignobilibus, largus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:13)
Fecit, ut iusserat, et iuuante benedictione ac precibus antistitis, nata est cum sanitate cutis uenusta species capillorum, factusque est iuuenis limpidus uultu et loquella promtus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper, et mutus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II. 1:1)
Delectabatur enim antistes prudentia uerborum iuuenis, gratia uenusti uultus, alacritate actionis, et constantia ac maturitate cogitationis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:11)
eandem hanc, si voltis, faciam ex tragoedia comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol24)
nam me perpetuo facere ut sit comoedia, reges quo veniant et di, non par arbitror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol30)
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol43)
nunc animum advortite, dum huius argumentum eloquar comoediae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol50)
nunc huc honoris vostri venio gratia, ne hanc incohatam transigam comoediam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 13)
nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 42)
inest lepos ludusque in hac comoedia, ridicula res est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS11)

SEARCH

MENU NAVIGATION