라틴어 문장 검색

Itaque existimo Panaetium, cum dixerit homines solere in hac comparatione dubitare, hoc ipsum sensisse, quod dixerit, solere modo, non etiam oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:2)
quam si sequemur in comparatione rerum, ab officio numquam recedemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:9)
Sic honestatis comparatione ea, quae videntur utilia, vincuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:5)
est enim definitio rerum earum, quae sunt eius rei propriae, quam definire volumus, brevis et circumscripta quaedam explicatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:5)
et illa orationis suae cum scriptis alienis comparatio et de alieno scripto subita vel laudandi vel vituperandi vel comprobandi vel refellendi causa disputatio non mediocris contentionis est vel ad memoriam vel ad imitandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 257:2)
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem, explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 120:1)
Sed quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca dicemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 129:3)
Est etiam cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione praeclara.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 348:1)
cum ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime tamen in comparatione coniungar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:3)
nam aut simplex est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria, aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:2)
Comparationis autem duo sunt modi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 117:1)
P. Quoniam narratio est rerum explicatio et quaedam quasi sedes et fundamentum constituendae fidei, ea sunt in ea servanda maxime, quae etiam in reliquis fere dicendi partibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 1:2)
Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 1:4)
P. Argumentationem quaerere videris, quae est argumenti explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 1:2)
P. Est ergo, ut supra dictum est, explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias quod aut dubium aut minus probabile per se videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION