라틴어 문장 검색

quos scilicet eum de manibus amissurum non fuisse, si quid in his utile ad magian comperisset.
(아풀레이우스, 변명 29:6)
ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(아풀레이우스, 변명 35:2)
idque se ait Crassus, quamquam in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo et auium plumis comperisse.
(아풀레이우스, 변명 55:3)
igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse:
(아풀레이우스, 변명 56:3)
quodsi compertum habebatis tam euidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis?
(아풀레이우스, 변명 61:2)
ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum ire?
(아풀레이우스, 변명 64:3)
multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
(아풀레이우스, 변명 79:3)
hiscine te patruus disciplinis erudiuit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non audeas ducere uxorem?
(아풀레이우스, 변명 83:12)
quippe compererat ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse.
(아풀레이우스, 변명 92:5)
Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse.
(아풀레이우스, 변명 95:7)
id quoque pallium comperior ipsius laborem fuisse.
(아풀레이우스, 플로리다 9:26)
quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:22)
nam, ut comperior, nudius tertius libello misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae, cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata;
(아풀레이우스, 플로리다 16:58)
Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis uiris facile praecipuus - enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator - maximas res paruis lineis repperit:
(아풀레이우스, 플로리다 18:38)
"quae si paulo accuratius exploraris, non modo compertu evidentia, verum etiam factu facilia senties."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION