라틴어 문장 검색

Hac de causa Boemundum principes, ab Jerusalem regressi et in terminis civitatis Gybel hospitati, comperientes Laodiceam injuste obsedisse, ac imperatori comitique Reymundo injuriam [0566A] fecisse, nuntios constituunt, qui eum amicabiliter et pacifice ex legatione et rogatu Christianorum confratrum, ab Jerusalem in victoria Dei redeuntium, compellarent, quatenus ab urbis obsidione recederet, nullamque ultra Christianis calumniam inferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:19)
totque adversa, ut compertum habemus, pro Redemptoris nostri gratia sustinuistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:5)
Boemundum enim procul abstitisse, et abhinc usque ad dimidium milliare consedisse, eis nuntiatum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:4)
Comperta hac victoria, et tam laudabili audacia decem equitum, dux et universi sui laetati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:1)
Ascenderat autem tunc festinanter Tankradus Tabaria in Japhet, vehemente [0579B] ducis comperta infirmitate.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:3)
Post haec Donimanus, comperto tam metuendi principis ac militis recessu, readunatis viribus, iterato urbem Malatinam obsedit diebus multis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:10)
ubi nuntiatum est illi, omnes procul dubio illic convenisse adversarios ad prohibendum transitum, et in crastino ad committendum praelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:6)
Has inter proficiscendum comperiens non procul abesse, media die flagrante, armis, loricis, galeis induuntur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:9)
Ubi Tankradum ab Jerusalem in ira reversum, quia urbem intrare non potuit, in obsidione reperientes, nuntiaverunt ei Baldewinum [0589A] adesse, et regnum Jerusalem velle obtinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:3)
Frater ducis Godefridi es, principis gloriosissimi ac nominatissimi, et ideo universae nationes gentilium in circuitu famam de te comperientes, adventu tuo tremefactae sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:8)
Rex autem illorum jactantiam comperiens, in ira magna una cum domino [0598A] patriarcha ab Assur egressus, relictis in ea custodibus, Caesaream occupavit, undique circa eam suorum viribus collocatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:4)
Nuntiatum est tandem regi Baldewino quod hujuscemodi luxu singulis diebus convivantes fidelium vota vorarent sine modo et numero, et hoc ipsum regem non solum auditu, sed etiam facile visu posse experiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:4)
Turci vero comperta Longobardorum custodia post tergum sui exercitus, supra quingentos in arcu et equis conglobati, subito clamore intonantes, eos a tergo incurrerunt, sagittarum grandine velociter vexantes et vuluerantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:6)
Ad haec, cum nondum civitati appropinquassent, Solymanus et Donimanus cum copiis et armis Turcorum, a recenti caede Longobardorum vix diebus octo peractis, reversi, et comitis de Navers subsecutione comperta, festinato per notas semitas collium et vallium accelerantes illic occurrerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:1)
Turci autem post paululum temporis comperientes exercitum jam sitis gravi passione defectum, et parum posse resistere, extemplo eos insecuti, sagittis aggressi sunt per diem integram praelium grave hinc et hinc committentes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION