라틴어 문장 검색

ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi fateris tuam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 82:1)
quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 316:2)
quin compescitis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 316:4)
in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:1)
Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:5)
Lenienda sunt, quae me exterrent, conpescenda, quae inritant, discutienda, quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda avaritia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 5:2)
Virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 3:1)
Hic placandus est, huius conpescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:4)
Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus detinent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:1)
Sciat, quo iturus sit, unde ortus, quod illi bonum, quod malum sit, quid petat, quid evitet, quae sit illa ratio, quae adpetenda ac fugienda discernat, qua cupiditatum mansuescit insania, timorum saevitia conpescitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 6:3)
Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:2)
Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:1)
Homicidia compescimus et singulas caedes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:2)
Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:4)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION