라틴어 문장 검색

haec viridem trahitur complexa iuvencum) certatimque novis onerant conubia donis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:108)
"Dive parens, seu te complectitur axis Olympi, seu premis Elysias animarum praemia valles, en promissa tibi Stilicho iam vota peregit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:191)
obvius ire cliens defensoremque reversum complecti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:154)
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis infunditque animo furiale per oscula virus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:117)
partem litoreo complectitur Olbia muro.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:343)
complexi manibus fultos cervice parentes attollunt vultus accelerantque gradus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam2)
tum dextram complexa viri dextramque puellae tradit et his ultro sancit conubia dictis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae72)
defectis solitum referens cultoribus aequor effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto Ionio seseque patentibus explicat arvis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus15)
non talem Triviae confert laudator Homerus Alcinoo genitam, quae dum per litora vestes explicat et famulas exercet laeta choreis, auratam iaculata pilam post naufraga somni otia progressum foliis expavit Ulixen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae72)
mortalia corda artificem texere poli, mundique repertor pars fuit humani generis, latuitque sub uno pectore, qui totum late complectitur orbem, et qui non spatiis terrae, non aequoris unda nec capitur caelo, parvos confluxit in artus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore3)
sed vivida frondet aequaevum complexa caput.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:106)
te quoque naturae sacris mundique vacantem, emeritum pridem desudatisque remotum iudiciis eadem rursum complexa potestas evehit et reducem notis imponit habenis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:5)
reptasti per scuta puer, regumque recentes exuviae tibi ludus erant, primusque solebas aspera complecti torvum post proelia patrem, signa triumphato quotiens flexisset ab Histro Arctoa de strage calens, et poscere partem de spoliis, Scythicos arcus aut rapta Gelonis cingula vel iaculum Daci vel frena Suebi.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:8)
vestri iuris erit, quidquid complectitur axis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:81)
Nereia glauco Neptunum gremio complectitur Amphitrite;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION