라틴어 문장 검색

opinionem vehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:3)
est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:7)
offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:1)
Curvas Geometrice rationales appello quarum puncta omnia per longitudines aequationibus definitas, id est, per longitudinum rationes complicatas, determinari possunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 13:3)
inhaereat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 72:6)
Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:7)
Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:6)
Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:9)
Ut illa patris cervicibus inhaerebat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Scio, domine, memoriae tuae, quae est bene faciendi tenacissima, preces nostras inhaerere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 121)
qui tetigit thalamos praeda novella tuos, te solam norit, tibi semper inhaereat uni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 118:1)
alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:5)
Illa premit, commissaque corpore toto sicut inhaerebat, pugnes licet, inprobe dixit, non tamen effugies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:19)
scopulis nomen Scironis inhaeret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION