라틴어 문장 검색

sic ait, et magna cunctantis pectora dextra permulsit tacite seseque in corde reliquit, fulminis haud citius radiis adflata cupressus combibit infestas et stirpe et vertice flammas, quam iuvenis multo possessus numine pectus erexit sensus letique invasit amorem, ut vero aversae gressumque habitumque notavit et subitam a terris in nubila crescere Manto, obstipuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권297)
"quosve ego conceptus aut quae male pignora fudi tam diversa mihi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권364)
non secus adflavit molles si quando iuvencas tigridis Hyrcanae ieiunum murmur, et ipse auditu turbatus ager, timor omnibus ingens, quae placeat, quos illa fames escendat in armos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권73)
Nobis vero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delibatur, dissolvere non licet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 7:3)
Ita de contactu deque afflatu nostro, contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes et vobis praesentibus erubescentes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 16:1)
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:5)
Qui enim in iniquitatibus conceptum se nouerat, a delicto se natum gemebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:6)
quod omnino non potest, nisi unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui sine peccato est conceptus et partus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:14)
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:16)
at ille felix, cui placidus leniter adflat Amor.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 146)
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 437)
non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 169:1)
cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante conceptum votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decimam Apollini sacram esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 289:1)
sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat, quod cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 82:2)
ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 577:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION