라틴어 문장 검색

His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:10)
Isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina divom multa Iovem manibus supplex orasse supinis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:2)
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, huc illuc volvens oculos, totumque pererrat luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:1)
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, sed misera ante diem, subitoque accensa furore, nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 28:2)
Hic laeta extremis spes est accensa duobus, Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:1)
Fama volat, furiisque accensas pectore matres idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:8)
Deserit inceptum atque immani concitus ira Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:2)
Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:8)
Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:9)
At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:11)
Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis bella movens immittit equos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:16)
cum rota praecipitem et procursu concitus axis impulit effunditque solo, Turnusque secutus imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:15)
ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:11)
Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti dissultant crepitus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:2)
Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis, "Tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION