라틴어 문장 검색

Inhibeat enim necesse est hic metus impetum dicendi et a potioribus avertat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:2)
pudet enim dissentire, et velut tacita verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 19:1)
at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:2)
avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:1)
mala vel imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas faces ac latus fatigatum deformi cantico reficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 160:3)
non eaedem concitant, inhibent, probant, admirantur, verecundantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 234:1)
Vitia eius etiam si non excidero, inhibebo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 8:2)
Lenienda sunt, quae me exterrent, conpescenda, quae inritant, discutienda, quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda avaritia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 5:2)
Corporales morbus inhibet, non tamen tollit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 22:2)
Itaque multa illas inhibent extrinsecus et inpediunt, spes, cupiditas, timor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 8:2)
Quicquam fuisse corruptius illis moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea ipsa quaestione, quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus quam quaerebatur, admissum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 7:1)
Etiam nunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat, corpus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 9:1)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
Sed ecce, vasto concitus miles gradu manifesta properat signa laetitiae ferens (namque hasta summo lauream ferro gerit) fidusque regi semper Eurybates adest.
(세네카, 아가멤논 7:17)
non si molles comitata viros tristis Iaceret bracchia tecum quae turritae turba parenti pectora, rauco concita buxo, ferit ut Phrygium lugeat Attin, non est lacrimis, Cassandra, modus, quia quae patimur vicere modum.
(세네카, 아가멤논 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION