라틴어 문장 검색

quae quia turpe putat templorum flere repulsam aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis dicere seque gravem senio inclinante fateri, ductores conplexa suos sic laeta profatur:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2224)
"regnator mundi Christo sociabere in aevum, quo ductore meum trahis ad caelestia regnum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2266)
heu quantis mortale genus premit inprobus hostis armigeris, quanto ferrata satellite ductor bella gerit, quanta victos dicione triumphat!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1106)
forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat, idolis litare nigris, esse Christi defugas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.17)
conclamat:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.33)
"' ' ducite,' conclamat, ' captivum ducite, et ultro donetur ipsis verberator parvulis, ut libet inludant, Iacerent inpune manusque tinguant magistri feriatas sanguine."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.14)
Galerius orbis forte Romanae statum ductor regebat, ut refert antiquitas, inmitis, atrox, asper, inplacabilis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.111)
"placanda nobis pro triumphis principis delubra, faustus ut secundet gloriam procinctus, utque subiugatis hostibus ductor quietum frenet orbem legibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1159)
nec enim, bone ductor, magnarum virtutum inopes nervisque carentes Christicolas vitiis populantibus exposuisti, ipse salutiferas obsesso in corpore turmas depugnare iubes, ipse excellentibus armas artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis oppugnanda potens tibi dimicet et tibi vincat, vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas Virtutum facies et conluctantia contra viribus infestis liceat portenta notare.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 12)
quin ipsos temptare manu, si credere dignum est, ausa sacerdotes Domini, qui proelia forte ductores primam ante aciem pro laude gerebant virtutum, magnoque inplebant classica flatu.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1133)
ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 14:5)
Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:4)
Fracti bello fatisque repulsi ductores Danaum, tot iam labentibus annis, instar montis equum divina Palladis arte aedificant, sectaque intexunt abiete costas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 2:1)
Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae numina conclamant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:18)
"Italiam" primus conclamat Achates, "Italiam" laeto socii clamore salutant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION